분류
[ 펼치기 · 접기 ]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
1. 개요
1. 개요[편집]
페르마의 정리 중 가장 마지막까지 풀리지 않았던 단서이다.
내용을 더 적고 싶으나 서버 용량이 부족해 생략한다.
Quaestio VIII. Propositum quadratum dividere in duos quadratos. Imperatum sit ut 16. dividatur in duos quadratos. Ponatur primus 1Q. Oportet igitur 16. - 1Q. aequales esse quadrato. Fingo quadratum a numeris quotquot libuerit, cum defectu tot unitatum quod continet latus ipsius 16. esto a 2N. - 4. ipse igitur quadratus erit 4Q. + 16. - 16N. haec aequabuntur unitatibus 16. - 1Q. Communis adiiciatur utrimque defectus, et a similibus auferantur similia, fient 5Q. aequales 16N. et fit 1N. 16/5. Erit igitur alter quadratorum 256/25. alter vero 144/25. et utriusque summa est 400/25. seu 16. et uterque quadratus est. Observatio domini Petri de Fermat. Cubum autem in duos cubos, aut quadratoquadratum in duos quadratoquadratos, et generaliter nullam in infinitum ultra quadratum potestatem in duos eiusdem nominis fas est dividere cuius rei demonstrationem mirabilem sane detexi. Hanc marginis exiguitas non caperet. |